XXII
Credis ob haec me, Pastor, opes fortasse rogare,
Propter quae vulgus crassaque turba rogat,
Ut Setina meos consumat glaeba ligones
Et sonet innumera compede Tuscus ager;
5Ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes
Et crepet in nostris aurea lamna toris,
Nec labris nisi magna meis crystalla terantur
Et faciant nigras nostra Falerna nives;
Ut canusinatus nostro Syrus assere sudet
10Et mea sit culto sella cliente frequens;
Aestuet ut nostro madidus conviva ministro,
Quem permutatum nec Ganymede velis;
Ut lutulenta linat Tyrias mihi mula lacernas
Et Massyla meum virga gubernet equum.
15Est nihil ex istis: superos et sidera testor.
Ergo quid? Ut donem, Pastor, et aedificem.